monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 128

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p1, 21, 128
Unde idem Apostolus: « Vocatis autem Iudaeis atque Graecis praedicamus Christum, Dei virtutem, et Dei sapientiam (ibid., V, 23), » id est Christi passionem, in qua eis apparet Dei virtus, et Dei sapientia, quod vocati sunt ad vitam ea vocatione qua vocati sunt, quae est sine poenitentia (Rom. II. 29), id est sine mutatione divini consilii; secundum propositum: « Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei, » ut ait Apostolus (Rom. XI, 29).